Association pour la Promotion
des Études Historiques
de Liturgie Comparée
Associatio ad Studia Historica Liturgiae Comparatae Promovenda
Consociatio in Gallia secundum Legem anni 1901 adscripta
Consociatio in animo habet, iuxta propria statuta, omnem opem et materiam et spiritalem promovere et afferre inceptis investigationis et studiorum historicorum in contextu liturgiae comparatae, atque hoc modo conferre ad culturae liturgicae diffusionem tanquam elementum culturae generalis per diversarum traditionum cognitionem; quod secum fert opus interdisciplinare in campo scientiae, artis sacrae, architecturae et musicae in relatione cum divino cultu. Hoc supponit industrias evolvere in variis campis, ut sunt investigatio, editio, communicatio, ordinatio cursuum formationis et concentuum musicorum, et cetera. Ad hoc assequendum, consociatio pacta inire potest cum aliis institutis, sive singularibus sive institutionalibus, nationalibus vel internationalibus.
In praesentia, APEHLC auxilium suum praebet DICSI Divini Cultus Studiorum Institutum (Romae) et instituto cui nomen St Augustine of Canterbury Research Institute for Comparative Liturgy (Londini)
Ad ulteriorem quamlibet informationem vel contactum:
Inscriptio Cursualis: Association pour la Promotion des Études Historiques de Liturgie Comparée. BP 20802 - 64108 Bayonne Cedex - Francia
Situs proprius: http://liturgia.ac
Litterae electronicae: association@liturgia.ac
WhatsApp (Tantummodo) +44 7707 501554
